- CRIENTIO
- CRIENTIOfluviolus, in loco humili et paludibus obsito, urbi Atrebatis proximo. Eius meminit Alcuinus in vita S. Medardi. Vulgo le Crinchon. Crientius quoque dicitur. Alluit monasterium S. Vedasti, quod civitati Atrebatis ita demum accessit, ut muris tamen et portis ab ea divideretur, et alterius urbis instar efficeret: quae la Ville, sicut civitas ipsa, la Cite dicitur. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Nobiliacum Pictonum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.